monumenta.ch > Gregorius Magnus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 2, 26, 9
Laetificat valde quod sequitur: Beati qui non viderunt, et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non vidimus mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim vere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant . Hinc Iacobus ait: Fides sine operibus mortua est . Hinc ad beatum Iob de antiquo hoste generis humani Dominus dicit: Absorbebit fluvium, et non mirabitur, et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius . Quis etenim per fluvium designatus, nisi humani generis fluxus? Quod videlicet genus ab ortu ad finem defluit, et, quasi aquae more, usque ad competentem terminum ex carnis liquore percurrit, Quid per Iordanem, nisi baptizatorum forma signatur? Quia enim in Iordane flumine ipse auctor redemptionis nostrae baptizari dignatus est, recte Iordanis nomine eorum multitudo exprimitur, qui intra sacramentum baptismatis tenentur. Antiquus ergo hostis generis humani fluvium absorbuit, quia a mundi origine usque ad Redemptoris adventum, vix paucis electis evadentibus, in ventrem suae malitiae genus humanum traxit. De quo recte dicitur: Absorbebit fluvium, et non mirabitur , quia pro magno non habet cum infideles rapit. Sed grave est valde quod subditur: Et habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius , quia postquam infideles quosque a mundi origine rapuit, adhuc se posse suscipere etiam fideles praesumit. Nam ore pestiferae persuasionis eos quotidie devorat, in quibus a confessione fidei reproba vita discordat.